- ARADIO
- ARADIOviri fortissimi in Africa nomen, cum quo Probus Imperator singulari certamine pugnavit. Flavius Vopisc. in Probo, c. 9. Pugnavit et singulari certamine, conta quendam Aradionem in Africa, eundemque prostravit: et quia fortissimum ac pertinacissimum virum viderat, sepulchrô ingenti honoravit, quod adbuc exstat tumulô usque ad ducentos pedes terrae lato (Salmas. legit altô) per milites, quos otiosos esse numquam est passus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.